- REX Populi Romani
- REX Populi RomaniOraculô praedictus. Memorat enim auctore Iuliô Marathô Sueton. in Augusto, c. 94. ante paucos, quam Octavius nasceretur, meoses, prodigium Romaefactum publice, quô denuntiabatur, Regem Populo Romano Naturam parturire. Unde Senatus exteritus censuerit, ne quis illô annô genitus educaretur; at eos, qui gravidas uxores habebant, ad ie quemque spem trabentes, curâsse, ne SCtum ad aerarium deserretur. Verum non Octavium, sed qui, Octaviô imperante, natus, Christum Servatorem, prodigium istud portendisse, quivis forte Christianus consentiet. Cuius oraculi occasione et istud observari hîc meretur, quod Cicero tradit de Divinat. l. 2. Interpretem quendam Versuum Sibyllinorum, suadere Senatui pene ausum, Eum, quem revera Regem babeamus, appellandum quoque esse Regem, si salvi esse vellemus. Quibus utut Iulium Caesarem, Dictatoris nomine potestatem Regiam exercentem, non minus Interpres iste, vim vaticinii ignorans, ac ipse Cicero, ea quidem Tyrannidis odiô arguensrefutansque, designatum velint, altius tamen quid Sibyllam, ipsum videl. Christum, significâsse credi par est, supremum nempe REGEM, cui parere necesse est, qui salvi esse, quam perire, praeoptant. Vide quae hanc in rem insigni industriâ congessit Tob. Pfannerus, praefat. d. l. c. 1. §. 4. ubi suum de Sibyllimis carminibus, et Ecloga quarta Virgilii, iudicium exponit: sed et Anton. van Dalen. de Oraculis Dissertat. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.